Cicero, De domo sua
quæ tua fuit consecratio? tuleram, inquit, ut mihi liceret. quid? non exceperas ut, si quid ius non esset rogari, ne esset rogatum? ius igitur statuetis esse unius cuiusque vestrum sedis, aras, focos, deos penatis subiectos esse libidini tribuniciæ? in quem quisque per homines concitatos inruerit, quem impetu perculerit, huius domum non solum adfligere, quod est præsentis insaniæ quasi tempestatis repentinæ, sed etiam in posterum tempus sempiterna religione obligare?
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
