Cicero, De domo sua
at enim liberum senatus iudicium propter metum non fuit. si timuisse eos facis qui discesserunt, concede non timuisse eos qui remanserunt; sin autem sine iis qui tum afuerunt nihil decerni libere potuit, cum omnes adessent, coeptum est referri de inducendo senatus consulto; ab universo senatu reclamatum est. sed quæro in ipsa sententia, quoniam princeps ego sum eius atque auctor, quid reprendatur. Vtrum causa novi consili capiendi non fuit, an meæ partes in ea causa non præcipuæ fuerunt, an alio potius confugiendum fuit nobis? quæ causa maior quam fames esse potuit, quam seditio, quam consilia tua tuorumque, qui facultate oblata ad imperitorum animos incitandos renovaturum te tua illis funesta latrocinia ob annonæ causam putasti?
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
