Cicero, Diuinatio in Q. Cæcilium
est adhuc, id quod vos omnis admirari video, non Verres, sed Q. Mucius. quid enim facere potuit elegantius ad hominum existimationem, æquius ad levandam mulieris calamitatem, vehementius ad quæstoris libidinem coercendam? summe hæc omnia mihi videntur esse laudanda. sed repente e vestigio ex homine tamquam aliquo Circæo poculo factus est Verres; rediit ad se atque ad mores suos; nam ex illa pecunia magnam partem ad se vertit, mulieri reddidit quantulum visum est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
