Cicero, Diuinatio in Q. Cæcilium
at eam tibi C. Verres fecit iniuriam quæ ceterorum quoque animos possit alieno incommodo commovere. minime; nam id quoque ad rem pertinere arbitror, qualis iniuria dicatur quæ causa inimicitiarum proferatur. cognoscite ex me; nam iste eam profecto, nisi plane nihil sapit, numquam proferet. Agonis quædam est Lilybitana, liberta Veneris Erycinæ, quæ mulier ante hunc quæstorem copiosa plane et locuples fuit. ab hac præfectus Antoni quidam symphoniacos servos abducebat per iniuriam, quibus se in classe uti velle dicebat. tum illa, ut mos in Sicilia est omnium Veneriorum et eorum qui a Venere se liberaverunt, ut præfecto illi religionem Veneris nomine obiceret, dixit et se et sua Veneris esse.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
