Cicero, Diuinatio in Q. Cæcilium
deinde, ut opinor, habet alienum, hunc tamen a subselliis; qui quid in dicendo posset numquam satis attendi, in clamando quidem video eum esse bene robustum atque exercitatum. in hoc spes tuæ sunt omnes; hic, si tu eris actor constitutus, totum iudicium sustinebit. ac ne is quidem tantum contendet in dicendo quantum potest, sed consulet laudi et existimationi tuæ, et ex eo quod ipse potest in dicendo aliquantum remittet, ut tu tamen aliquid esse videare. Vt in actoribus Græcis fieri videmus, sæpe illum qui est secundarum aut tertiarum partium, cum possit aliquanto clarius dicere quam ipse primarum, multum submittere, ut ille princeps quam maxime excellat, sic faciet alienus; tibi serviet, tibi lenocinabitur, minus aliquanto contendet quam potest.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
