Cicero, Diuinatio in Q. Cæcilium
hi sciunt hoc non modo a me petitum esse, sed ita sæpe et ita vehementer esse petitum ut aut causa mihi suscipienda fuerit aut officium necessitudinis repudiandum. sed quid ego his testibus utor, quasi res dubia aut obscura sit? adsunt homines ex tota provincia nobilissimi, qui præsentes vos orant atque obsecrant, iudices, ut in actore causæ suæ deligendo vestrum iudicium ab suo iudicio ne discrepet. omnium civitatum totius Siciliæ legationes adsunt præter duas civitates; quarum duarum si adessent, duo crimina vel maxima minuerentur quæ cum his civitatibus C. Verri communicata sunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
