Pauli Sententiæ (Receptæ Sententiæ) 5.21
PS.5.21r [DE VATICINATORIBUS ET MATHEMATICIS.]
PS.5.21.1 Vaticinatores, qui se deo plenos adsimulant, idcirco civitate expelli placuit, ne humana credulitate publici mores ad spem alicuius rei corrumperentur, vel certe ex eo populares animi turbarentur․ Ideoque primum fustibus cæsi civitate pelluntur: perseverantes autem in vincula publica coniciuntur aut in insulam deportantur vel certe relegantur.
PS.5.21.2 Qui novas sectas vel ratione incognitas religiones inducunt, ex quibus animi hominum moveantur, honestiores deportantur, humiliores capite puniuntur.
PS.5.21.3 Qui de salute principis vel summa rei publicæ mathematicos hariolos haruspices vaticinatores consulit, cum eo qui responderit capite punitur.
PS.5.21.4 Non tantum divinatione quis, sed ipsa scientia eiusque libris melius fecerit abstinere․ Quod si servi de salute dominorum consuluerint, summo supplicio, id est cruc e , adficiuntur:consulti autem si responsa dederint, aut in metallum damnantur aut in insulam relegantur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
