Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Pauli Sententiæ (Receptæ Sententiæ) 4.9

[AD SENATUS CONSULTUM TERTULLIANUM.]

PS.4.9r [AD SENATUS CONSULTUM TERTULLIANUM.]

PS.4.9.1 Matres tam ingenuæ quam libertinæ cives Romanæ, ut ius liberorum consecutæ videantur, ter et quater peperisse sufficit, dummodo vivos et pleni temporis pariant.

PS.4.9.2 Quæ semel uno partu tres filios edidit, ius liberorum non consequitur: non enim ter peperisse, sed semel partum fudisse videtur: nisi forte per intervalla pariat.

PS.4.9.3 Mulier si monstruos um aliquid aut prodigios um enixa sit, nihil proficit: non sunt enim liberi, qui contra formam humani generis converso more procreantur.

PS.4.9.4 Partum, qui membrorum humanorum officia duplicavit, quia hoc ratione aliquatenus videtur effectum, matri prodesse placuit.

PS.4.9.5 Septimo mense natus matri prodest: ratio enim Pythagoræ i numeri hoc videtur admittere, ut aut septimo pleno aut decimo mense partus maturior videatur.

PS.4.9.6 Aborsus et abactus venter partum efficere non videtur.

PS.4.9.7 Libertina ut ius liberorum consequi possit, quater eam peperisse ut ingenuam sufficit.

PS.4.9.8 Latina ingenua ius Quiritium consecuta si ter peperit, ad legitimam filii hereditatem admittitur: non est enim manumissa.

PS.4.9.9 Ius liberorum mater habet, quæ tres filios aut habet aut habuit aut neque habet neque habuit․ Habet, cui supersunt: habuit quæ amisit: neque habet neque habuit, quæ beneficio principis ius liberorum consecuta est.

PS.4.9.10 *Mater per fratrem excluditur et in successione frater cum sorore æqua sorte succed i t․ Quod si frater defuerit, mater et filiæ, quantæ fuerint, æquales capiunt portiones.*

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑