Pauli Sententiæ (Receptæ Sententiæ) 4.6
PS.4.6r [DE VICESIMA.]
PS.4.6.1 Tabulæ testamenti aperiuntur hoc modo, ut testes vel maxima pars eorum adhibeatur, qui signaverint testamentum: ita ut agnitis signis rupto lino aperiatur et recitetur atque ita describendi exempli fiat potestas ac deinde signo publico obsignatum in archivum redigatur, ut, si quando exemplum eius interciderit, sit, unde peti possit.
PS.4.6.2 Testamenta in municipiis coloni is oppidis præfectura vico castello conciliabulo facta in foro vel basilica præsentibus testibus vel honestis viris inter horam secundam et decimam diei aperiri recitarique debebunt, exemploque sublato ab isdem rursus [magistratibus] obsignari, quorum præsentia constat apertum.
PS.4.6.2A *Qui aliter aut alibi, quam ubi lege præcipitur, testamentum aperuerit recitaveritve, poena sestertiorum quinque milium tenetur.*
PS.4.6.3 Testamentum lex statim post mortem testatoris aperiri voluit․ Et ideo, quamvis sit rescriptis variatum, tamen a præsentibus intra triduum vel quinque dies aperiendæ sunt tabulæ: ab absentibus quoque intra eos dies, cum supervenerint: nec enim oportet t am heredibus et legatariis aut libertatibus quam necessario vectigali moram fieri.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
