Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Pauli Sententiæ (Receptæ Sententiæ) 3.5

[AD SENATUS CONSULTUM SILANIANUM.]

PS.3.5r [AD SENATUS CONSULTUM SILANIANUM.]

PS.3.5.1 Hereditas eius, qui a familia occisus esse dicitur, ante habitam quæstionem adiri non potest neque bonorum possessio postulari.

PS.3.5.2 Occisus videtur non tantum qui per vim aut per cædem interfectus est, velut iugulatus præcipitatus, sed et is qui veneno necatus dicitur: honestati enim heredis convenit qualemcumque mortem testatoris inultam non prætermittere.

PS.3.5.3 Domino occiso de ea familia quæstio habenda est, quæ intra tectum fuerit, vel certe extra tectum cum domino eo tempore quo occidebatur.

PS.3.5.4 Qui occisus dicitur, si constet eum sibi quoquo modo manus intulisse, de familia eius quæstio non est habenda, nisi forte prohibere potuit nec prohibuit.

PS.3.5.5 Neroniano senatus consulto cavetur, ut occisa uxore etiam de familia viri quæstio habeatur, id em que ius in uxoris familia observatur, si vir dicatur occisus.

PS.3.5.6 Servi, qui sub eodem tecto fuerunt, ubi dominus perhibetur occisus, et torquentur et puniuntur, etsi testamento occisi manumissi sint․ Sed et hi torquentur, qui cum occiso in itinere fuerunt.

PS.3.5.7 Servi de proximo si, cum poss e nt ferre, auditis clamoribus auxilium domino non tulerunt, puniuntur.

PS.3.5.8 Serv os , qui in itinere circumdatum a latronibus dominum per fugam deseruerunt, apprehensos et torqueri et summo supplicio adfici placuit.

PS.3.5.9 Habebitur de familia quæstio et si heres testatorem occidisse dicatur: nec interest, extraneus an ex liberis sit.

PS.3.5.10 *In summa tamen sciendum et de his omnibus habend a m esse quæstionem, qui in suspicione quacumque ratione veniunt.*

PS.3.5.11 *In disponenda eorum quæstione, quorum dominus dicitur interemptus, h i c ordo servatur, primum ut constet occisum dominum, deinde, si id liqueat, de quibus ea quæstio habenda sit , atque ita de reis inquirendis.*

PS.3.5.12 *Etsi percussor certus sit, tamen de familia habenda questio est, ut cædis mandator inveniri possit.*

PS.3.5.12A *Hereditas a fisco ut indignis aufertur his primum, qui, cum †suscepta re esset testatoris, apertis tabulis testamenti vel ab intestato adi erun t hereditatem bonorumve possessionem accep erun t: amplius his et centum milia sestertiorum poena inrogatur․ Nec refert, a quibus pater familias vel quemadmodum dicatur occisus esse .*

PS.3.5.13 Omnibus, qui contra voluntatem defuncti faciunt, ut indignis aufertur hereditas, si nihil testamento in fraudem legis fuerit cautum.

PS.3.5.14 Sive falsum sive ruptum sive irritum dicatur esse testamentum, salva eorum disceptatione scriptus heres iure in possessionem mitti desiderat.

PS.3.5.15 Si inter heredem institutum et substitutum controversia sit, magis placet eum in possessionem rerum hereditariarum mitti, qui primo loco scriptus est.

PS.3.5.16 Scriptus heres ut statim in possessionem mittatur, iure desiderat.

PS.3.5.17 Hoc post annum impetrare non poterit․ In eo testamento heres scriptus, quod neque ut oportuit oblatum nec publice recitatum est, in possessionem mitti frustra desiderat.

PS.3.5.18 In possessionem earum rerum, quas mortis tempore testator non possedit, heres scriptus, priusquam iure ordinario experiatur, improbe mitti desiderat.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑