Pauli Sententiæ (Receptæ Sententiæ) 2.7
PS.2.7r [AD LEGEM RHODIAM.]
PS.2.7.1 Levandæ navis gratia iactus cum mercium factus est, omnium intributione sarci a tur, quod pro omnibus iactum est.
PS.2.7.2 Nave vel arbore vi tempestatis amissa vectores ad contributionem tenentur, nisi ipsis arborem salutis causa eruentibus navis salva sit.
PS.2.7.3 Iactu navis levata si perierit, extractis aliorum per urinatores mercibus eius quoque rationem haberi placuit, qui merces salva nave iactavit.
PS.2.7.4 Levandæ navis gratia merces in scapham transiecta s atque ideo amissa s intributione earum quæ in navi salvæ sunt refici convenit: nave autem perdita conservatæ cum mercibus scaphæ ratio non habetur.
PS.2.7.5 Collatio intributionis ob i a ctum salva nave fieri debet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
