Pauli Sententiæ (Receptæ Sententiæ) 2.26
PS.2.26r [DE ADULTERIIS.]
PS.2.26.1 *Capite secundo legis Iuliæ de adulteriis permittitur patri tam adoptivo quam naturali adulterum cum filia cuiuscumque dignitatis domi suæ vel generi sui deprehensum sua manu occidere.*
PS.2.26.2 *Filius familias pater si filiam in adulterio deprehenderit, verbis quidem legis prope est, ut non possit occidere: permitti tamen ei debet, ut occidat.*
PS.2.26.3 *Capite quinto legis Iuliæ cavetur, ut adulterum deprehensum viginti horas attestando vicinos retinere liceat.*
PS.2.26.4 *Maritus in adulterio deprehensos non alios quam infames et eos qui corpore quæstum faciunt, servos etiam, excepta uxore quam prohibetur, occidere potest.*
PS.2.26.5 *Maritu m , qui uxorem deprehensam cum adultero occidit, quia hoc impatientia iusti doloris admisit, lenius puniri placuit.*
PS.2.26.6 *Occiso adultero dimittere statim maritus debet uxorem atque ita triduo proximo profiteri, cum quo adultero et in quo loco uxorem deprehenderit.*
PS.2.26.7 Inventa in adulterio uxore maritus ita demum adulterum occidere potest, si eum domi suæ deprehendat.
PS.2.26.8 Eum, qui in adulterio deprehensam uxorem non statim dimiserit, reum lenocinii postulari placuit.
PS.2.26.9 *Servi vero tam mariti quam uxoris in causa adulterii torqueri possunt, nec his libertas sub specie impunitatis data valebit.*
PS.2.26.10 *Duos uno tempore uxoris adulteros accusari posse sciendum est: plures vero non posse.*
PS.2.26.11 *Cum his, quæ publice mercibus vel tabernis exercendis procurant, adulterium fieri non placuit.*
PS.2.26.12 *Qui masculum liberum invitum stupraverit, capite punitur.*
PS.2.26.13 *Qui voluntate sua stuprum flagitiumque impurum patitur, dimidi a part e bonorum suorum multatur, nec testamentum ei ex maiore parte facere licet․ *
PS.2.26.14 *Adulterii convictas mulieres dimidia parte dotis et tertia parte bonorum ac relegatione in insulam placuit coerceri: adulteris vero viris pari in insulam relegatione dimidiam bonorum partem auferri, dummodo in diversas insulas relegentur.*
PS.2.26.15 *Incesti poenam, quæ in viro in insulam deportatio est, mulieri placuit remitti: hactenus tamen, quatenus lege Iulia de adulteriis non apprehenditur.*
PS.2.26.16 *Ancillarum sane stuprum, nisi deteriores fiant, aut per eas ad dominam adfectet, citra noxam habetur.*
PS.2.26.17 In causa adulterii dilatio postulata impertiri non potest.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
