Pauli Sententiæ (Receptæ Sententiæ) 2.14
PS.2.14r [DE USURIS.]
PS.2.14.1 Si pactum nudum de præstandis usuris interpositum sit, nullius est momenti: ex nudo enim pacto inter cives Romanos actio non nascitur.
PS.2.14.2 Usuræ supra centesimam solutæ sortem minuunt, consumpta sorte repeti possunt.
PS.2.14.3 Traiecticia pecunia propter periculum creditoris, quamdiu navigat navis, infinitas usuras recipere potest.
PS.2.14.4 Usuræ, quæ centesimam excedunt, per errorem solutæ repeti possunt.
PS.2.14.5 Si quis pignora debitoris citra auctoritatem iudicantis abduxerit, violentiæ crimen admittit.
PS.2.14.5A *Si tutor constitutus quos invenerit debitores non convenerit ac per hoc minus idonei efficiantur, vel intra sex primos menses pupillares pecunias non collocaverit, ipse in debitam pecuniam et in usuras eius pecuniæ quam non feneravit convenitur.*
PS.2.14.6 Tutor in usuras non convenitur, si pecuniam pupillarem ideo non collocavit, quod idonea nomina non habebat, cui pecunia colloc e tur: cuius rei contestatio apud præsidem provinciæ deponenda *est.*
PS.2.14.7 *Ob fenus pupillaris pecuniæ per contumaciam non exercitum aut fundorum omissam comparationem tutor, si non ad damnum resarciendum idoneus est, extra ordinem coercebitur.*
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
