Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Pauli Sententiæ (Receptæ Sententiæ) 1.4

[DE NEGOTIIS GESTIS.]

PS.1.4r [DE NEGOTIIS GESTIS.]

PS.1.4.1 Qui negotia aliena gerit, et bonam fidem et exacpræstare tam diligentiam rebus eius pro quo intervenit præstare debet.

PS.1.4.2 Tutor post finitam tutelam si in administratione duret, actione negotiorum gestorum pupillo vel curatori eius tenebitur.

PS.1.4.2A *Litis contestatæ tempore quæri solet, an pupillus, cuius sine tutoris auctoritate negotia gesta sunt, locupletior sit ex ea re factus, cuius patitur actionem.*

PS.1.4.3 Si pecuniæ quis negotium gerat, usuras quoque totius temporis præstare cogitur et periculum eorum nominum quibus collocavit agnoscere, si litis tempore solvendo non sint: hoc enim in bonæ fidei iudiciis servari convenit.

PS.1.4.4 Mater, quæ filiorum suorum rebus intervenit, actione negotiorum gestorum et ipsis et eorum tutoribus tenebitur.

PS.1.4.5 Filius familias vel servus si negotium alicuius gerant, in patrem dominumve peculio tenus actio dabitur.

PS.1.4.6 Si pater vel dominus servo vel filio familias negotia aliena agenda commiserit, in solidum tenebitur.

PS.1.4.7 Pater si emancipati filii res sine ulla exceptione a se donatas administravit, filio actione negotiorum gestorum tenebitur.

PS.1.4.8 Qui, cum tutor curatorve non esset, pro tutore curatoreve res pupilli adultive administravit, actione negotiorum gestorum pro tutore curatoreve tenebitur.

PS.1.4.9 *Actio negotiorum gestorum illi datur, cuius interest hoc iudicio experiri.*

PS.1.4.10 *Nec refert directa quis an utili actione agat vel conveniatur, quia in extraordinariis iudiciis, ubi conceptio formularum non observatur, hæc subtilitas supervacua est, maxime cum utraque actio eiusdem potestatis est eundemque habet effectum.*

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑