Institutiones Iustiniani 4.6.4
I.4.6.4 Namque si cui ex iusta causa res aliqua tradita fuerit, veluti ex causa emptionis aut donationis aut dotis aut legatorum, necdum eius rei dominus effectus est, si eius rei casu possessionem amiserit, nullam habet directam in rem actionem ad eam rem persequendam: quippe ita proditæ sunt iure civili actiones, ut quis dominium suum vindicet․ sed quia sane durum erat eo casu deficere actionem, inventa est a prætore actio, in qua dicit is, qui possessionem amisit, eam rem se usu cepisse et ita vindicat suam esse․ quæ actio Publiciana appellatur, quoniam primum a Publicio prætore in edicto proposita est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
