Institutiones Iustiniani 4.16.1
I.4.16.1 Ecce enim iusiurandum omnibus qui conveniuntur ex nostra constitutione defertur: nam reus non aliter suis allegationibus utitur, nisi prius iuraverit, quod putans se bona instantia uti ad contradicendum pervenit․ at adversus infitiantes ex quibusdam causis dupli vel tripli actio constituitur, veluti si damni iniuriæ aut legatorum locis venerabilibus relictorum nomine agitur․ statim autem ab initio pluris quam simpli est actio veluti furti manifesti quadrupli, nec manifesti dupli: nam ex his causis et aliis quibusdam, sive quis neget sive fateatur, pluris quam simpli est actio․ item actoris quoque calumnia coercetur: nam etiam actor pro calumnia iurare cogitur ex nostra constitutione․ utriusque etiam partis advocati iusiurandum subeunt, quod alia nostra constitutione comprehensum est․ hæc autem omnia pro veteris calumniæ actione introducta sunt, quæ in desuetudinem abiit, quia in partem decimam litis actorem multabat, quod nusquam factum esse invenimus: sed pro his introductum est et præfatum iusiurandum et ut improbus litigator etiam damnum et impensas litis inferre adversario suo cogatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
