Institutiones Iustiniani 2.1.10
I.2.1.10 Sanctæ quoque res, veluti muri et portæ, quodammodo divini iuris sunt et ideo nullius in bonis sunt․ ideo autem muros sanctos dicimus, quia poena capitis constituta sit in eos, qui aliquid in muros deliquerint․ ideo et legum eas partes, quibus poenas constituimus adversus eos qui contra leges fecerint, sanctiones vocamus.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
