Institutiones Iustiniani 1.8.2
I.1.8.2 Sed hoc tempore nullis hominibus, qui sub imperio nostro sunt, licet sine causa legibus cognita et supra modum in servos suos sævire․ nam ex constitutione divi Pii Antonini qui sine causa servum suum occiderit, non minus puniri iubetur, quam qui servum alienum occiderit․ sed et maior asperitas dominorum eiusdem principis constitutione coercetur․ nam consultus a quibusdam præsidibus provinciarum de his servis, qui ad ædem sacram vel ad statuas principum confugiunt, præcepit ut, si intolerabilis videatur dominorum sævitia, cogantur servos bonis condicionibus vendere, ut pretium dominis daretur, et recte, expedit enim rei publicæ, ne quis re sua male utatur․ cuius rescripti ad Ælium Marcianum emissi verba hæc sunt: 'Dominorum quidem potestatem in suos servos illibatam esse oportet nec cuiquam hominum ius suum detrahi․ sed dominorum interest, ne auxilium contra sævitiam vel famem vel intolerabilem iniuriam denegetur his qui iuste deprecantur․ ideoque cognosce de querellis eorum, qui ex familia Iulii Sabini ad statuam confugerunt, et si vel durius habitus, quam æquum est, vel infami iniuria affectos cognoveris, veniri iube, ita ut in potestatem domini non revertantur․ qui Sabinus, si meæ constitutioni fraudem fecerit, sciet me admissum severius exsecuturum'.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
