Institutiones Iustiniani 1.6.5
I.1.6.5 Iustæ autem manumissionis causæ sunt, veluti si quis patrem aut matrem aut filium filiamve aut fratrem sororemve naturales aut pædagogum nutricem educatorem aut alumnum alumnamve aut collactaneum manumittat, aut servum procuratoris habendi gratia, aut ancillam matrimonii causa, dum tamen intra sex menses uxor ducatur, nisi iusta causa impediat, et qui manumittitur procuratoris habendi gratia ne minor septem et decem annis manumittatur
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
