Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Institutiones Iustiniani 1.2.2

DE IURE NATURALI ET GENTIUM ET CIVILI

I.1.2.2 Sed ius quidem civile ex unaquaque civitate appellatur, veluti Atheniensium: nam si quis velit Solonis vel Draconis leges appellare ius civile Atheniensium, non erraverit․ sic enim et ius, quo populus romanus utitur, ius civile romanorum appellamus: vel ius Quiritium, quo Quirites utuntur: Romani enim a Quirino Quirites appellantur․ sed quotiens non addimus, cuius sit civitatis, nostrum ius significamus: sicuti cum poetam dicimus nec addimus nomen, subauditur apud Græcos egregius Homerus, apud nos Vergilius․ ius autem gentium omni humano generi commune est․ nam usu exigente et humanis necessitatibus gentes humanæ quædam sibi constituerunt: bella etenim orta sunt et captivitates secutæ et servitutes, quæ sunt iuri naturali contrariæ iure enim naturali ab initio omnes homines liberi nascebantur․ ex hoc iure gentium et omnes pæne contractus introducti sunt, ut emptio venditio, locatio conductio, societas, depositum, mutuum et alii innumerabiles.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑