Institutiones Iustiniani 1.1.4
I.1.1.4 Huius studii duæ sunt positiones, publicum et privatum․ publicum ius est, quod ad statum rei romanæ spectat, privatum, quod ad singulorum utilitatem pertinet․ dicendum est igitur de iure privato, quod tripertitum est; collectum est enim ex naturalibus præceptis aut gentium aut civilibus.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
