Digesta Iustiniani 9.4.9
inscriptio Paulus libro trigensimo nono ad edictum
D.9.4.9 Si communis familia vel communis servus furtum fecerit altero ex dominis sciente, is qui scit omnium nomine tenebitur et conventus alterum quoque liberat nec a socio quicquam debebit consequi: sui enim facti nomine poenam meruit․ quod si is qui ignoravit duplum præstiterit, a socio simplum consequetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
