Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 9.4.4.2

DE NOXALIBUS ACTIONIBUS

inscriptio Paulus libro tertio ad edictum

D.9.4.4pr. In delictis servorum scientia domini quemadmodum accipienda est? utrum cum consilio? an et si viderit tantum, quamvis prohibere non potuerit? quid enim si ad libertatem proclamans domino sciente faciat aut qui contemnat dominum? vel cum trans flumen sit servus, vidente quidem, sed invito domino noxiam noceat? rectius itaque dicitur scientiam eius accipiendam, qui prohibere potest: et hoc in toto edicto intellegendum est circa scientiæ verbum.

D.9.4.4.1 Si extraneus servus sciente me fecerit eumque redemero, noxalis actio in me dabitur, quia non videtur domino sciente fecisse, cum eo tempore dominus non fuerim.

D.9.4.4.2 Cum dominus ob scientiam teneatur, an servi quoque nomine danda sit actio, videndum est: nisi forte prætor unam poenam a domino exigi voluit․ ergo dolus servi impunitus erit? quod est iniquum: immo utroque modo dominus tenebitur, una autem poena exacta, quam actor elegerit, altera tollitur.

D.9.4.4.3 Si detracta noxæ deditione quasi cum conscio domino actum sit, qui non erat conscius: absolutione facta et finito iudicio amplius agendo cum noxæ deditione exceptione rei iudicatæ summovebitur, quia res in superius iudicium deducta et finita est․ donec autem prius iudicium agitatur, licentia agenti est, si eum de scientia domini arguenda pæniteat, tunc ad noxalem causam transire․ contra quoque si cum eo qui scit cum noxæ deditione actum sit, amplius in dominum detracta noxæ deditione danda actio non est: in ipso autem iudicio si voluerit et scientiam domini arguere, non est prohibendus.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑