Digesta Iustiniani 9.4.38.2
inscriptio Ulpianus libro trigensimo septimo ad edictum
D.9.4.38pr. quemadmodum si alii vendidisset: parvi enim refert, cui vendiderit, adversario an alii: suaque culpa litis æstimationem sublaturum, qui vendendo noxæ deditionem sibi ademit.
D.9.4.38.1 Iulianus autem libro vicensimo secundo digestorum scribit, si servum pro derelicto habeam, qui tibi furtum fecerat, liberari me, quia statim meus esse desinit, ne eius nomine, qui sine domino sit, furti sit actio.
D.9.4.38.2 Si servus meus rem tuam subtraxerit et vendiderit tuque nummos quos ex pretio habebat ei excusseris, locus erit furti actioni ultro citroque: nam et tu adversus me furti ages noxali servi nomine et ego adversus te nummorum nomine.
D.9.4.38.3 Sed et si servo creditoris mei solverim nummos, ut is eos domino suo det, æque locus erit furti actioni, si is nummos acceptos interceperit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
