Digesta Iustiniani 9.4.31
inscriptio Paulus libro septimo ad Plautium
D.9.4.31 Quod ait prætor, cum familia furtum faciat, ad eum modum se actionem daturum, ut tantum actor consequatur, quantum si liber fecisset consequeretur, quæritur, utrum ad pecuniæ præstationem respiciat an etiam ad noxæ deditionem, ut puta si ex pretiis noxæ deditorum duplum colligatur, sequentes actiones inhibeantur․ Sabinus et Cassius putant pretium quoque noxæ deditorum imputari debere, quod Pomponius probat et est verum: nam et si servus indefensus ductus sit, æstimatio eius imputanda est․ certe non tantum duplationis, sed et condictionis rationem habendam Iulianus putat․ furti faciendi tempus spectandum esse, an eiusdem familiæ sint servi: nam si hi, qui plurium dominorum erunt, unius esse postea coeperint, locus edicto non erit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
