Digesta Iustiniani 9.4.27.pr
inscriptio Gaius libro sexto ad edictum provinciale
D.9.4.27pr. Si noxali iudicio agitur de servo qui pignoris iure tenetur aut de eo cuius usus fructus alterius est, admonendi sumus, si creditor vel usufructuarius præsens defensionem suscipere noluerit, proconsulem interventurum et pignoris persecutionem vel usus fructus actionem negaturum․ quo casu dici potest ipso iure pignus liberari (nullum enim pignus est, cuius persecutio negatur): usus fructus autem, etiamsi persecutio eius denegetur, ipso iure durat eo usque, donec non utendo constituto tempore pereat.
D.9.4.27.1 Ex his quæ diximus de servo qui alicui pignoris iure obligatus est deque statulibero et de eo cuius usus fructus alienus est, apparet eum, qui alienum servum in iure suum esse responderit, quamvis noxali iudicio teneantur, non tamen posse noxæ deditione ipso iure liberari, quia nullum ad actorem dominium transferre possunt, cum ipsi domini non sint․ certe tamen, si ex ea causa traditum postea dominus vindicet nec litis æstimationem offerat, poterit per exceptionem doli mali repelli.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
