Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 9.4.26

DE NOXALIBUS ACTIONIBUS

inscriptio Paulus libro octavo decimo ad edictum

D.9.4.26pr. Electio vero alterum liberabit: id enim prætor introduxit, ne eluderetur actor, non ut etiam lucrum faceret: ideoque exceptione a sequenti summovebitur.

D.9.4.26.1 His consequens est, ut, si plures dolo fecerint, quo minus in potestate haberent, eligere debeat actor, quem velit convenire.

D.9.4.26.2 Item si ex pluribus dominis quidam dolo malo partes suas desierint possidere, electio erit actoris, utrum directo agere velit cum eo qui possidet, an prætoria cum eo qui desiit possidere.

D.9.4.26.3 Si servum alienum alius in iure suum esse responderit, altero solvente alter liberatur.

D.9.4.26.4 Si is, quem desieris dolo possidere, decesserit, priusquam hac actione convenireris, liberaris, quia hæc actio in locum directæ actionis succedit: diversum dicemus, si moram feceris in iudicio accipiendo.

D.9.4.26.5 Neque heredi neque in heredem, quod defunctus mentitus est, actio danda est, nec in ipsum quolibet tempore: nam liberum esse debet defendenti absentem servum huius edicti poenam evitare, id est ut sine noxæ deditione conveniatur․ et ideo si negaveris servum in tua potestate esse, postea fateri poteris, nisi si iam lis adversus te contestata est: nam tunc audiri non debebis, ut Labeo ait: Octavenus ex causa etiam lite contestata tibi succurrendum, utique si ætas tua ea sit, ut ignosci tibi debeat.

D.9.4.26.6 Si absente domino ductus sit servus vel etiam præsente et in eadem causa sit, ut in integrum restitui possit, defensio permittitur eius nomine qui ductus est: postulantibus enim exhiberi eum ad defendendum indulgere prætor debet․ idem concedendum est fructuario vel cui pignoris nomine obligatus est, si præsens dominus defendere noluerit, ne alterius dolus aut desidia aliis noceat․ idem præstandum est in servo communi, quem alter ex dominis præsens noluit defendere․ sed et actori his casibus succurrendum est, quia placet dominii adquisitione extingui actionem: iussu enim prætoris ductus in bonis fit eius qui duxit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑