Digesta Iustiniani 9.4.19
inscriptio Paulus libro vicensimo secundo ad edictum
D.9.4.19pr. Si in re communi mea et tua damnum nobis dederit Titii servus, si cum eo agemus, erit noxali Aquiliæ actioni locus, ne damnatus in solidum singulis noxæ dedere cogatur․ sed potest dici, quasi unius damnum sit et una obligatio, aut utrisque pecuniam sufferendam aut officio iudicis simul utrisque noxæ dedendum: sed et si alterutri nostrum in solidum noxæ deditus fuerit et ob id ab utroque dominus sit absolutus, recte dicitur eum, cui noxæ deditus sit, alteri teneri communi dividundo iudicio, ut communicet servum noxæ sibi deditum, cum ob rem communem aliquid ad socium pervenerit.
D.9.4.19.1 Si servi, in quo usus fructus alienus est, dominus proprietatis operas conduxerit, verba efficiunt, ut cum noxæ deditione damnetur.
D.9.4.19.2 Si servus tuus navem exercuerit eiusque vicarius et idem nauta in eadem nave damnum dederit, perinde in te actio danda est ac si is exercitor liber et hic vicarius servus eius esset, ut de peculio servi tui ad noxam dedere vicarium damneris: ut tamen, si servi tui iussu vel sciente et patiente eo damnum vicarius dederit, noxalis actio servi tui nomine esse debeat․ idemque sit etiam, si nautam facere iusserit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
