Digesta Iustiniani 9.4.15
inscriptio Gaius libro sexto ad edictum provinciale
D.9.4.15 Prætor decernere debet translationem iudicii in statuliberum fieri: si vero rei iudicandæ tempore adhuc in suspenso sit statuta libertas, Sabinus et Cassius liberari heredem putant tradendo servum, quia toto suo iure cederet: quod et verum est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
