Digesta Iustiniani 9.3.ult
inscriptio Gaius libro sexto ad edictum provinciale
D.9.3.7 Cum liberi hominis corpus ex eo, quod deiectum effusumve quid erit, læsum fuerit, iudex computat mercedes medicis præstitas ceteraque impendia, quæ in curatione facta sunt, præterea operarum, quibus caruit aut cariturus est ob id, quod inutilis factus est. cicatricium autem aut deformitatis nulla fit æstimatio, quia liberum corpus nullam recipit æstimationem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
