Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 9.3.5.1

DE HIS, QUI EFFUDERINT VEL DEIECERINT

inscriptio Ulpianus libro vicensimo tertio ad edictum

D.9.3.5pr. Si vero plures diviso inter se cenaculo habitent, actio in eum solum datur, qui inhabitabat eam partem, unde effusum est.

D.9.3.5.1 Si quis gratuitas habitationes dederit libertis et clientibus vel suis vel uxoris, ipsum eorum nomine teneri Trebatius ait: quod verum est․ idem erit dicendum et si quis amicis suis modica hospitiola distribuerit․ nam et si quis cenaculariam exercens ipse maximam partem cenaculi habeat, solus tenebitur: sed si quis cenaculariam exercens modicum sibi hospitium retinuerit, residuum locaverit pluribus, omnes tenebuntur quasi in hoc cenaculo habitantes, unde deiectum effusumve est.

D.9.3.5.2 Interdum tamen, quod sine captione actoris fiat, oportebit prætorem æquitate motum in eum potius dare actionem, ex cuius cubiculo vel exedra deiectum est, licet plures in eodem cenaculo habitent: quod si ex mediano cenaculi quid deiectum sit, verius est omnes teneri.

D.9.3.5.3 Si horrearius aliquid deiecerit vel effuderit aut conductor apothecæ vel qui in hoc dumtaxat conductum locum habebat, ut ibi opus faciat vel doceat, in factum actioni locus est, etiamsi quis operantium deiecerit vel effuderit vel si quis discentium.

D.9.3.5.4 Cum autem legis Aquiliæ actione propter hoc quis condemnatus est, merito ei, qui ob hoc, quod hospes vel quis alius de cenaculo deiecit, in factum dandam esse Labeo dicit adversus deiectorem, quod verum est․ plane si locaverat deiectori, etiam ex locato habebit actionem.

D.9.3.5.5 Hæc autem actio, quæ competit de effusis et deiectis, perpetua est et heredi competit, in heredem vero non datur․ quæ autem de eo competit, quod liber perisse dicetur, intra annum dumtaxat competit, neque in heredem datur neque heredi similibusque personis: nam est poenalis et popularis: dummodo sciamus ex pluribus desiderantibus hanc actionem ei potissimum dari debere cuius interest vel qui adfinitate cognationeve defunctum contingat․ sed si libero nocitum sit, ipsi perpetua erit actio: sed si alius velit experiri, annua erit hæc actio, nec enim heredibus iure hereditario competit, quippe quod in corpore libero damni datur, iure hereditario transire ad successores non debet, quasi non sit damnum pecuniarium, nam ex bono et æquo oritur.

D.9.3.5.6 Prætor ait:’Ne quis in suggrunda protectove supra eum locum, quo vulgo iter fiet inve quo consistetur, id positum habeat, cuius casus nocere cui possit․ qui adversus ea fecerit, in eum solidorum decem in factum iudicium dabo․ si servus insciente domino fecisse dicetur, aut noxæ dedi iubebo.’

D.9.3.5.7 Hoc edictum superioris portio est: consequens etenim fuit prætorem etiam in hunc casum prospicere, ut, si quid in his partibus ædium periculose positum esset, non noceret.

D.9.3.5.8 Ait prætor:’ne quis in suggrunda protectove’․ hæc verba ‘ne quis’ ad omnes pertinent vel inquilinos vel dominos ædium, sive inhabitent sive non, habent tamen aliquid expositum his locis.

D.9.3.5.9 ‘Supra eum locum, qua vulgo iter fieret inve quo consistetur, id positum habeat.’ accipere debemus positum sive in habitationis vel cenaculi, sive etiam in horrei vel cuius alterius ædificii.

D.9.3.5.10 Positum habere etiam is recte videtur, qui ipse quidem non posuit, verum ab alio positum patitur: quare si servus posuerit, dominus autem positum patiatur, non noxali iudicio dominus, sed suo nomine tenebitur.

D.9.3.5.11 Prætor ait ‘cuius casus nocere posset’․ ex his verbis manifestatur non omne quidquid positum est, sed quidquid sic positum est, ut nocere possit, hoc solum prospicere prætorem, ne possit nocere: nec spectamus ut noceat, sed omnino si nocere possit, edicto locus sit. coercetur autem, qui positum habuit, sive nocuit id quod positum erat sive non nocuit.

D.9.3.5.12 Si id quod positum erat deciderit et nocuerit, in eum competit actio qui posuit, non in eum qui habitaverit, quasi hæc actio non sufficiat, quia positum habuisse non utique videtur qui posuit, nisi vel dominus fuit ædium vel inhabitator․ nam et cum pictor in pergula clipeum vel tabulam expositam habuisset eaque excidisset et transeunti damni quid dedisset, Servius respondit ad exemplum huius actionis dari oportere actionem: hanc enim non competere palam esse, quia neque in suggrunda neque in protecto tabula fuerat posita․ idem servandum respondit et si amphora ex reticulo suspensa decidisset et damni dedisset, quia et legitima et honoraria actio deficit.

D.9.3.5.13 Ista autem actio popularis est et heredi similibusque competit, in heredes autem non competit, quia poenalis est.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑