Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 9.3.1.4

DE HIS, QUI EFFUDERINT VEL DEIECERINT

inscriptio Ulpianus libro vicensimo tertio ad edictum

D.9.3.1pr. Prætor ait de his, qui deiecerint vel effuderint: ‘Unde in eum locum, quo vulgo iter fiet vel in quo consistetur, deiectum vel effusum quid erit, quantum ex ea re damnum datum factumve erit, in eum, qui ibi habitaverit, in duplum iudicium dabo․ si eo ictu homo liber perisse dicetur, quinquaginta aureorum iudicium dabo․ si vivet nocitumque ei esse dicetur, quantum ob eam rem æquum iudici videbitur eum cum quo agetur condemnari, tanti iudicium dabo․ si servus insciente domino fecisse dicetur, in iudicio adiciam: aut noxam dedere.’

D.9.3.1.1 Summa cum utilitate id prætorem edixisse nemo est qui neget: publice enim utile est sine metu et periculo per itinera commeari.

D.9.3.1.2 Parvi autem interesse debet, utrum publicus locus sit an vero privatus, dummodo per eum vulgo iter fiat, quia iter facientibus prospicitur, non publicis viis studetur: semper enim ea loca, per quæ vulgo iter solet fieri, eandem securitatem debent habere. ceterum si aliquando vulgus in illa via non commeabat et tunc deiectum quid vel effusum, cum adhuc secreta loca essent, modo coepit commeari, non debet hoc edicto teneri.

D.9.3.1.3 Quod, cum suspenderetur, decidit, magis deiectum videri, sed et quod suspensum decidit, pro deiecto haberi magis est․ proinde et si quid pendens effusum sit, quamvis nemo hoc effuderit, edictum tamen locum habere dicendum est.

D.9.3.1.4 Hæc in factum actio in eum datur, qui inhabitat, cum quid deiceretur vel effunderetur, non in dominum ædium: culpa enim penes eum est. nec adicitur culpæ mentio vel infitiationis, ut in duplum detur actio, quamvis damni iniuriæ utrumque exiget.

D.9.3.1.5 Sed cum homo liber periit, damni æstimatio non fit in duplum, quia in homine libero nulla corporis æstimatio fieri potest, sed quinquaginta aureorum condemnatio fit.

D.9.3.1.6 Hæc autem verba ‘si vivet nocitumque ei esse dicetur’ non pertinent ad damna, quæ in rem hominis liberi facta sunt, si forte vestimenta eius vel quid aliud scissum corruptumve est, sed ad ea, quæ in corpus eius admittuntur.

D.9.3.1.7 Si filius familias cenaculum conductum habuit et inde deiectum vel effusum quid sit, de peculio in patrem non datur, quia non ex contractu venit: in ipsum itaque filium hæc actio competit.

D.9.3.1.8 Cum servus habitator est, utrum noxalis actio danda sit, quia non est ex negotio gesto? an de peculio, quia non ex delicto servi venit? neque enim recte servi dicitur noxa, cum servus nihil nocuerit․ sed ego puto impunitum servum esse non oportere, sed extra ordinem officio iudicis corrigendum.

D.9.3.1.9 Habitare autem dicimus vel in suo vel in conducto vel gratuito. hospes plane non tenebitur, quia non ibi habitat, sed tantisper hospitatur, sed is tenetur, qui hospitium dederit: multum autem interest inter habitatorem et hospitem, quantum interest inter domicilium habentem et peregrinantem.

D.9.3.1.10 Si plures in eodem cenaculo habitent, unde deiectum est, in quemvis hæc actio dabitur,

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑