Digesta Iustiniani 9.2.9.4
inscriptio Ulpianus libro octavo decimo ad edictum
D.9.2.9pr. Item si obstetrix medicamentum dederit et inde mulier perierit, Labeo distinguit, ut, si quidem suis manibus supposuit, videatur occidisse: sin vero dedit, ut sibi mulier offerret, in factum actionem dandam, quæ sententia vera est: magis enim causam mortis præstitit quam occidit.
D.9.2.9.1 Si quis per vim vel suasum medicamentum alicui infundit vel ore vel clystere vel si eum unxit malo veneno, lege Aquilia eum teneri, quemadmodum obstetrix supponens tenetur.
D.9.2.9.2 Si quis hominem fame necaverit, in factum actione teneri Neratius ait.
D.9.2.9.3 Si servum meum equitantem concitato equo effeceris in flumen præcipitari atque ideo homo perierit, in factum esse dandam actionem Ofilius scribit: quemadmodum si servus meus ab alio in insidias deductus, ab alio esset occisus.
D.9.2.9.4 Sed si per lusum iaculantibus servus fuerit occisus, Aquiliæ locus est: sed si cum alii in campo iacularentur, servus per eum locum transierit, Aquilia cessat, quia non debuit per campum iaculatorium iter intempestive facere․ qui tamen data opera in eum iaculatus est, utique Aquilia tenebitur:
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
