Digesta Iustiniani 9.2.7.7
inscriptio Ulpianus libro octavo decimo ad edictum
D.9.2.7pr. Qua actione patrem consecuturum ait, quod minus ex operis filii sui propter vitiatum oculum sit habiturus, et impendia, quæ pro eius curatione fecerit.
D.9.2.7.1 Occisum autem accipere debemus, sive gladio sive etiam fuste vel alio telo vel manibus (si forte strangulavit eum) vel calce petiit vel capite vel qualiter qualiter.
D.9.2.7.2 Sed si quis plus iusto oneratus deiecerit onus et servum occiderit, Aquilia locum habet: fuit enim in ipsius arbitrio ita se non onerare․ nam et si lapsus aliquis servum alienum onere presserit, Pegasus ait lege Aquilia eum teneri ita demum, si vel plus iusto se oneraverit vel neglegentius per lubricum transierit.
D.9.2.7.3 Proinde si quis alterius impulsu damnum dederit, Proculus scribit neque eum qui impulit teneri, quia non occidit, neque eum qui impulsus est, quia damnum iniuria non dedit: secundum quod in factum actio erit danda in eum qui impulit.
D.9.2.7.4 Si quis in colluctatione vel in pancratio, vel pugiles dum inter se exercentur alius alium occiderit, si quidem in publico certamine alius alium occiderit, cessat Aquilia, quia gloriæ causa et virtutis, non iniuriæ gratia videtur damnum datum․ hoc autem in servo non procedit, quoniam ingenui solent certare: in filio familias vulnerato procedit․ plane si cedentem vulneraverit, erit Aquiliæ locus, aut si non in certamine servum occidit, nisi si domino committente hoc factum sit: tunc enim Aquilia cessat.
D.9.2.7.5 Sed si quis servum ægrotum leviter percusserit et is obierit, recte Labeo dicit lege Aquilia eum teneri, quia aliud alii mortiferum esse solet.
D.9.2.7.6 Celsus autem multum interesse dicit, occiderit an mortis causam præstiterit, ut qui mortis causam præstitit, non Aquilia, sed in factum actione teneatur․ unde adfert eum qui venenum pro medicamento dedit et ait causam mortis præstitisse, quemadmodum eum qui furenti gladium porrexit: nam nec hunc lege Aquilia teneri, sed in factum.
D.9.2.7.7 Sed si quis de ponte aliquem præcipitavit, Celsus ait, sive ipso ictu perierit aut continuo submersus est aut lassatus vi fluminis victus perierit, lege Aquilia teneri, quemadmodum si quis puerum saxo inlisisset.
D.9.2.7.8 Proculus ait, si medicus servum imperite secuerit, vel ex locato vel ex lege Aquilia competere actionem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
