Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 9.2.5.3

AD LEGEM AQUILIAM

inscriptio Ulpianus libro octavo decimo ad edictum

D.9.2.5pr. Sed et si quemcumque alium ferro se petentem quis occiderit, non videbitur iniuria occidisse: et si metu quis mortis furem occiderit, non dubitabitur, quin lege Aquilia non teneatur․ sin autem cum posset adprehendere, maluit occidere, magis est ut iniuria fecisse videatur: ergo et Cornelia tenebitur.

D.9.2.5.1 Iniuriam autem hic accipere nos oportet non quemadmodum circa iniuriarum actionem contumeliam quandam, sed quod non iure factum est, hoc est contra ius, id est si culpa quis occiderit: et ideo interdum utraque actio concurrit et legis Aquiliæ et iniuriarum, sed duæ erunt æstimationes, alia damni, alia contumeliæ․ igitur iniuriam hic damnum accipiemus culpa datum etiam ab eo, qui nocere noluit.

D.9.2.5.2 Et ideo quærimus, si furiosus damnum dederit, an legis Aquiliæ actio sit? et Pegasus negavit: quæ enim in eo culpa sit, cum suæ mentis non sit? et hoc est verissimum․ cessabit igitur Aquiliæ actio, quemadmodum, si quadrupes damnum dederit, Aquilia cessat, aut si tegula ceciderit․ sed et si infans damnum dederit, idem erit dicendum․ quodsi inpubes id fecerit, Labeo ait, quia furti tenetur, teneri et Aquilia eum: et hoc puto verum, si sit iam iniuriæ capax.

D.9.2.5.3 Si magister in disciplina vulneraverit servum vel occiderit, an Aquilia teneatur, quasi damnum iniuria dederit? et Iulianus scribit Aquilia teneri eum, qui eluscaverat discipulum in disciplina: multo magis igitur in occiso idem erit dicendum․ proponitur autem apud eum species talis: sutor, inquit, puero discenti ingenuo filio familias, parum bene facienti quod demonstraverit, forma calcei cervicem percussit, ut oculus puero perfunderetur․ dicit igitur Iulianus iniuriarum quidem actionem non competere, quia non faciendæ iniuriæ causa percusserit, sed monendi et docendi causa: an ex locato, dubitat, quia levis dumtaxat castigatio concessa est docenti: sed lege Aquilia posse agi non dubito:

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑