Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 9.2.41

AD LEGEM AQUILIAM

inscriptio Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum

D.9.2.41pr. Si quis testamentum deleverit, an damni iniuriæ actio competat, videamus․ et Marcellus libro quinto digestorum dubitans negat competere: quemadmodum enim, inquit, æstimatio inibitur? ego apud eum notavi in testatore quidem hoc esse verum, quia quod interest eius æstimari non potest, verum tamen in herede vel legatariis diversum, quibus testamenta pæne chirographa sunt․ ibidem Marcellus scribit chirographo deleto competere legis Aquiliæ actionem․ sed et si quis tabulas testamenti apud se depositas deleverit vel pluribus præsentibus legerit, utilius est in factum et iniuriarum agi, si iniuriæ faciendæ causa secreta iudiciorum publicavit.

D.9.2.41.1 Interdum evenire Pomponius eleganter ait, ut quis tabulas delendo furti non teneatur, sed tantum damni iniuriæ, ut puta si non animo furti faciendi, sed tantum damni dandi delevit: nam furti non tenebitur: cum facto enim etiam animum furis furtum exigit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑