Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 9.2.32.pr

AD LEGEM AQUILIAM

inscriptio Gaius libro septimo ad edictum provinciale

D.9.2.32pr. Illud quæsitum est, an quod proconsul in furto observat quod a familia factum sit (id est ut non in singulos detur poenæ persecutio, sed sufficeret id præstari, quod præstandum foret, si id furtum unus liber fecisset), debeat et in actione damni iniuriæ observari․ sed magis visum est idem esse observandum, et merito: cum enim circa furti actionem hæc ratio sit, ne ex uno delicto tota familia dominus careat eaque ratio similiter et in actionem damni iniuriæ interveniat, sequitur, ut idem debeat æstimari, præsertim cum interdum levior sit hæc causa delicti, veluti si culpa et non dolo damnum daretur.

D.9.2.32.1 Si idem eundem servum vulneraverit, postea deinde etiam occiderit, tenebitur et de vulnerato et de occiso: duo enim sunt delicta. aliter atque si quis uno impetu pluribus vulneribus aliquem occiderit: tunc enim una erit actio de occiso.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑