Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 9.2.30.3

AD LEGEM AQUILIAM

inscriptio Paulus libro vicensimo secundo ad edictum

D.9.2.30pr. Qui occidit adulterum deprehensum servum alienum, hac lege non tenebitur.

D.9.2.30.1 Pignori datus servus si occisus sit, debitori actio competit․ sed an et creditori danda sit utilis, quia potest interesse eius, quod debitor solvendo non sit aut quod litem tempore amisit, quæritur. sed hic iniquum est et domino et creditori eum teneri․ nisi si quis putaverit nullam in ea re debitorem iniuriam passurum, cum prosit ei ad debiti quantitatem, et quod sit amplius consecuturus sit ab eo, vel ab initio in id, quod amplius sit quam in debito, debitori dandam actionem: et ideo in his casibus, in quibus creditori danda est actio propter inopiam debitoris vel quod litem amisit, creditor quidem usque ad modum debiti habebit Aquiliæ actionem, ut prosit hoc debitori, ipsi autem debitori in id quod debitum excedit competit Aquiliæ actio.

D.9.2.30.2 Si quis alienum vinum vel frumentum consumpserit, non videtur damnum iniuria dare ideoque utilis danda est actio.

D.9.2.30.3 In hac quoque actione, quæ ex hoc capitulo oritur, dolus et culpa punitur: ideoque si quis in stipulam suam vel spinam comburendæ eius causa ignem immiserit et ulterius evagatus et progressus ignis alienam segetem vel vineam læserit, requiramus, num imperitia eius aut neglegentia id accidit․ nam si die ventoso id fecit, culpæ reus est (nam et qui occasionem præstat, damnum fecisse videtur): in eodem crimine est et qui non observavit, ne ignis longius procederet․ at si omnia quæ oportuit observavit vel subita vis venti longius ignem produxit, caret culpa.

D.9.2.30.4 Si vulneratus fuerit servus non mortifere, neglegentia autem perierit, de vulnerato actio erit, non de occiso.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑