Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 9.2.29.1

AD LEGEM AQUILIAM

inscriptio Ulpianus libro octavo decimo ad edictum

D.9.2.29pr. quemadmodum si laqueos eo loci posuisses, quo ius ponendi non haberes, et pecus vicini in eos laqueos incidisset.

D.9.2.29.1 Si protectum meum, quod supra domum tuam nullo iure habebam, reccidisses, posse me tecum damni iniuria agere Proculus scribit: debuisti enim mecum ius mihi non esse protectum habere agere: nec esse æquum damnum me pati recisis a te meis tignis․ aliud est dicendum ex rescripto imperatoris Severi, qui ei, per cuius domum traiectus erat aquæ ductus citra servitutem, rescripsit iure suo posse eum intercidere, et merito: interest enim, quod hic in suo protexit, ille in alieno fecit.

D.9.2.29.2 Si navis tua inpacta in meam scapham damnum mihi dedit, quæsitum est, quæ actio mihi competeret․ et ait Proculus, si in potestate nautarum fuit, ne id accideret, et culpa eorum factum sit, lege Aquilia cum nautis agendum, quia parvi refert navem immittendo aut serraculum ad navem ducendo an tua manu damnum dederis, quia omnibus his modis per te damno adficior: sed si fune rupto aut cum a nullo regeretur navis incurrisset, cum domino agendum non esse.

D.9.2.29.3 Item Labeo scribit, si, cum vi ventorum navis impulsa esset in funes anchorarum alterius et nautæ funes præcidissent, si nullo alio modo nisi præcisis funibus explicare se potuit, nullam actionem dandam․ idemque Labeo et Proculus et circa retia piscatorum, in quæ navis piscatorum inciderat, æstimarunt․ plane si culpa nautarum id factum esset, lege Aquilia agendum․ sed ubi damni iniuria agitur ob retia, non piscium, qui ideo capti non sunt, fieri æstimationem, cum incertum fuerit, an caperentur․ idemque et in venatoribus et in aucupibus probandum.

D.9.2.29.4 Si navis alteram contra se venientem obruisset, aut in gubernatorem aut in ducatorem actionem competere damni iniuriæ Alfenus ait: sed si tanta vis navi facta sit, quæ temperari non potuit, nullam in dominum dandam actionem: sin autem culpa nautarum id factum sit, puto Aquiliæ sufficere.

D.9.2.29.5 Si funem quis, quo religata navis erat, præciderit, de nave quæ periit in factum agendum.

D.9.2.29.6 Hac actione ex hoc legis capite de omnibus animalibus læsis, quæ pecudes non sunt, agendum est, ut puta de cane: sed et de apro et leone ceterisque feris et avibus idem erit dicendum.

D.9.2.29.7 Magistratus municipales, si damnum iniuria dederint, posse Aquilia teneri․ nam et cum pecudes aliquis pignori cepisset et fame eas necavisset, dum non patitur te eis cibaria adferre, in factum actio danda est․ item si dum putat se ex lege capere pignus, non ex lege ceperit et res tritas corruptasque reddat, dicitur legem Aquiliam locum habere: quod dicendum est et si ex lege pignus cepit․ si quid tamen magistratus adversus resistentem violentius fecerit, non tenebitur Aquilia: nam et cum pignori servum cepisset et ille se suspenderit, nulla datur actio.

D.9.2.29.8 Hæc verba: ‘quanti in triginta diebus proximis fuit’, etsi non habent ‘plurimi’, sic tamen esse accipienda constat.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑