Digesta Iustiniani 9.2.27.12
inscriptio Ulpianus libro octavo decimo ad edictum
D.9.2.27pr. Si servus servum alienum subripuerit et occiderit, et Iulianus et Celsus scribunt et furti et damni iniuriæ competere actionem.
D.9.2.27.1 Si servus communis, id est meus et tuus, servum meum occiderit, legi Aquiliæ locus est adversus te, si tua voluntate fecit: et ita Proculum existimasse Urseius refert․ quod si non voluntate tua fecit, cessare noxalem actionem, ne sit in potestate servi, ut tibi soli serviat: quod puto verum esse.
D.9.2.27.2 Item si servus communis meus et tuus sit occisus a servo Titii, Celsus scribit alterum ex dominis agentem aut litis æstimationem consecuturum pro parte aut noxæ dedi ei in solidum oportere, quia hæc res divisionem non recipit.
D.9.2.27.3 Servi autem occidentis nomine dominus tenetur, is vero cui bona fide servit non tenetur․ sed an is, qui servum in fuga habet, teneatur nomine eius Aquiliæ actione, quæritur: et ait Iulianus teneri et est verissimum: cum et Marcellus consentit.
D.9.2.27.4 Huius legis secundum quidem capitulum in desuetudinem abiit.
D.9.2.27.5 Tertio autem capite ait eadem lex Aquilia: ‘Ceterarum rerum præter hominem et pecudem occisos si quis alteri damnum faxit, quod usserit fregerit ruperit iniuria, quanti ea res erit in diebus triginta proximis, tantum æs domino dare damnas esto.’
D.9.2.27.6 Si quis igitur non occiderit hominem vel pecudem, sed usserit fregerit ruperit, sine dubio ex his verbis legis agendum erit. proinde si facem servo meo obieceris et eum adusseris, teneberis mihi.
D.9.2.27.7 Item si arbustum meum vel villam meam incenderis, Aquiliæ actionem habebo.
D.9.2.27.8 Si quis insulam voluerit meam exurere et ignis etiam ad vicini insulam pervenerit, Aquilia tenebitur etiam vicino: non minus etiam inquilinis tenebitur ob res eorum exustas.
D.9.2.27.9 Si fornicarius servus coloni ad fornacem obdormisset et villa fuerit exusta, Neratius scribit ex locato conventum præstare debere, si neglegens in eligendis ministeriis fuit: ceterum si alius ignem subiecerit fornaci, alius neglegenter custodierit, an tenebitur qui subiecerit? nam qui custodit, nihil fecit, qui recte ignem subiecit, non peccavit: quid ergo est? puto utilem competere actionem tam in eum qui ad fornacem obdormivit quam in eum qui neglegenter custodit, nec quisquam dixerit in eo qui obdormivit, rem eum humanam et naturalem passum, cum deberet vel ignem extinguere vel ita munire, ne evagetur.
D.9.2.27.10 Si furnum secundum parietem communem haberes, an damni iniuria tenearis? et ait Proculus agi non posse, quia nec cum eo qui focum haberet: et ideo æquius puto in factum actionem dandam, scilicet si paries exustus sit: sin autem nondum mihi damnum dederis, sed ita ignem habeas, ut metuam, ne mihi damnum des, damni infecti puto sufficere cautionem.
D.9.2.27.11 Proculus ait, cum coloni servi villam exussissent, colonum vel ex locato vel lege Aquilia teneri, ita ut colonus possit servos noxæ dedere, et si uno iudicio res esset iudicata, altero amplius non agendum․ sed hæc ita, si culpa colonus careret: ceterum si noxios servos habuit, damni eum iniuria teneri, cur tales habuit․ idem servandum et circa inquilinorum insulæ personas scribit: quæ sententia habet rationem.
D.9.2.27.12 Si, cum apes meæ ad tuas advolassent, tu eas exusseris, legis Aquiliæ actionem competere Celsus ait.
D.9.2.27.13 Inquit lex ‘ruperit’․ rupisse verbum fere omnes veteres sic intellexerunt ‘corruperit’.
D.9.2.27.14 Et ideo Celsus quærit, si lolium aut avenam in segetem alienam inieceris, quo eam tu inquinares, non solum quod vi aut clam dominum posse agere vel, si locatus fundus sit, colonum, sed et in factum agendum, et si colonus eam exercuit, cavere eum debere amplius non agi, scilicet ne dominus amplius inquietet: nam alia quædam species damni est ipsum quid corrumpere et mutare, ut lex Aquilia locum habeat, alia nulla ipsius mutatione applicare aliud, cuius molesta separatio sit.
D.9.2.27.15 Cum eo plane, qui vinum spurcavit vel effudit vel acetum fecit vel alio modo vitiavit, agi posse Aquilia Celsus ait, quia etiam effusum et acetum factum corrupti appellatione continentur.
D.9.2.27.16 Et non negat fractum et ustum contineri corrupti appellatione, sed non esse novum, ut lex specialiter quibusdam enumeratis generale subiciat verbum, quo specialia cotype="Libro" subtype="parent"era est.
D.9.2.27.17 Rupisse eum utique accipiemus, qui vulneraverit, vel virgis vel loris vel pugnis cecidit, vel telo vel quo alio, ut scinderet alicui corpus, vel tumorem fecerit, sed ita demum, si damnum iniuria datum est: ceterum si nullo servum pretio viliorem deterioremve fecerit, Aquilia cessat iniuriarumque erit agendum dumtaxat: Aquilia enim eas ruptiones, quæ damna dant, persequitur․ ergo etsi pretio quidem non sit deterior servus factus, verum sumptus in salutem eius et sanitatem facti sunt, in hæc mihi videri damnum datum: atque ideoque lege Aquilia agi posse.
D.9.2.27.18 Si quis vestimenta sciderit vel inquinaverit, Aquilia quasi ruperit tenetur.
D.9.2.27.19 Sed et si quis milium vel frumentum meum effuderit in flumen, sufficit Aquiliæ actio.
D.9.2.27.20 Item si quis frumento harenam vel aliud quid immiscuit, ut difficilis separatio sit, quasi de corrupto agi poterit.
D.9.2.27.21 Si quis de manu mihi nummos excusserit, Sabinus existimat damni iniuriæ esse actionem, si ita perierint, ne ad aliquem pervenirent, puta si in flumen vel in mare vel in cloacam ceciderunt: quod si ad aliquem pervenerunt, ope consilio furtum factum agendum, quod et antiquis placuit․ idem etiam in factum dari posse actionem ait.
D.9.2.27.22 Si mulier pugno vel equa ictu a te percussa eiecerit, Brutus ait Aquilia teneri quasi rupto.
D.9.2.27.23 Et si mulum plus iusto oneraverit et aliquid membri ruperit, Aquiliæ locum fore.
D.9.2.27.24 Si navem venaliciarum mercium perforasset, Aquiliæ actionem esse, quasi ruperit, Vivianus scribit.
D.9.2.27.25 Si olivam inmaturam decerpserit vel segetem desecuerit inmaturam vel vineas crudas, Aquilia tenebitur: quod si iam maturas, cessat Aquilia: nulla enim iniuria est, cum tibi etiam impensas donaverit, quæ in collectionem huiusmodi fructuum impenduntur: sed si collecta hæc interceperit, furti tenetur․ Octavenus in uvis adicit, nisi, inquit, in terram uvas proiecit, ut effunderentur.
D.9.2.27.26 Idem et in silva cædua scribit, ut, si immatura, Aquilia teneatur, quod si matura interceperit, furti teneri eum et arborum furtim cæsarum.
D.9.2.27.27 Si salictum maturum ita, ne stirpes læderes, tuleris, cessare Aquiliam.
D.9.2.27.28 Et si puerum quis castraverit et pretiosiorem fecerit, Vivianus scribit cessare Aquiliam, sed iniuriarum erit agendum aut ex edicto ædilium aut in quadruplum.
D.9.2.27.29 Si calicem diatretum faciendum dedisti, si quidem imperitia fregit, damni iniuria tenebitur: si vero non imperitia fregit, sed rimas habebat vitiosas, potest esse excusatus: et ideo plerumque artifices convenire solent, cum eiusmodi materiæ dantur, non periculo suo se facere, quæ res ex locato tollit actionem et Aquiliæ.
D.9.2.27.30 Si cum maritus uxori margaritas extricatas dedisset in usu eaque invito vel inscio viro perforasset, ut pertusis in linea uteretur, teneri eam lege Aquilia, sive divertit sive nupta est adhuc.
D.9.2.27.31 Si quis ædificii mei fores confregerit vel refregerit aut si ipsum ædificium diruit, lege Aquilia tenetur.
D.9.2.27.32 Si quis aquæ ductum meum diruerit, licet cementa mea sunt, quæ diruta sunt, tamen quia terra mea non sit, qua aquam duco, melius est dicere actionem utilem dandam.
D.9.2.27.33 Si ex plostro lapis ceciderit et quid ruperit vel fregerit, Aquiliæ actione plostrarium teneri placet, si male composuit lapides et ideo lapsi sunt.
D.9.2.27.34 Si quis servum conductum ad mulum regendum commendaverit ei mulum ille ad pollicem suum eum alligaverit de loro et mulus eruperit sic, ut et pollicem avelleret servo et se præcipitaret, Mela scribit, si pro perito imperitus locatus sit, ex conducto agendum cum domino ob mulum ruptum vel debilitatum, sed si ictu aut terrore mulus turbatus sit, tum dominum eius, id est muli, et servi cum eo qui turbavit habiturum legis Aquiliæ actionem․ mihi autem videtur et eo casu, quo ex locato actio est, competere etiam Aquiliæ.
D.9.2.27.35 Item si tectori locaveris laccum vino plenum curandum et ille eum pertudit, ut vinum sit effusum, Labeo scribit in factum agendum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
