Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 9.2.23.7

AD LEGEM AQUILIAM

inscriptio Ulpianus libro octavo decimo ad edictum

D.9.2.23pr. Inde Neratius scribit, si servus heres institutus occisus sit, etiam hereditatis æstimationem venire.

D.9.2.23.1 Iulianus ait, si servus liber et heres esse iussus occisus fuerit, neque substitutum neque legitimum actione legis Aquiliæ hereditatis æstimationem consecuturum, quæ servo competere non potuit: quæ sententia vera est․ pretii igitur solummodo fieri æstimationem, quia hoc interesse solum substituti videretur: ego autem puto nec pretii fieri æstimationem, quia, si heres esset, et liber esset.

D.9.2.23.2 Idem Iulianus scribit, si institutus fuero sub condicione, ‘si Stichum manumisero’ et Stichus sit occisus post mortem testatoris, in æstimationem etiam hereditatis pretium me consecuturum: propter occisionem enim defecit condicio: quod si vivo testatore occisus sit, hereditatis æstimationem cessare, quia retrorsum quanti plurimi fuit inspicitur.

D.9.2.23.3 Idem Iulianus scribit æstimationem hominis occisi ad id tempus referri, quo plurimi in eo anno fuit: et ideo et si pretioso pictori pollex fuerit præcisus et intra annum, quo præcideretur, fuerit occisus, posse eum Aquilia agere pretioque eo æstimandum, quanti fuit priusquam artem cum pollice amisisset.

D.9.2.23.4 Sed et si servus, qui magnas fraudes in meis rationibus commiserat, fuerit occisus, de quo quæstionem habere destinaveram, ut fraudium participes eruerentur, rectissime Labeo scribit tanti æstimandum, quanti mea intererat fraudes servi per eum commissas detegi, non quanti noxa eius servi valeat.

D.9.2.23.5 Sed et si bonæ frugi servus intra annum mutatis moribus occisus sit, pretium id æstimabitur, quanto valeret, priusquam mores mutaret.

D.9.2.23.6 In summa omnia commoda, quæ intra annum, quo interfectus est, pretiosiorem servum facerent, hæc accedere ad æstimationem eius dicendum est.

D.9.2.23.7 Si infans sit occisus nondum anniculus, verius est sufficere hanc actionem, ut æstimatio referatur ad id tempus, quo intra annum vixit.

D.9.2.23.8 Hanc actionem et heredi ceterisque successoribus dari constat: sed in heredem vel ceteros hæc actio non dabitur, cum sit poenalis, nisi forte ex damno locupletior heres factus sit.

D.9.2.23.9 Si dolo servus occisus sit, et lege Cornelia agere dominum posse constat: et si lege Aquilia egerit, præiudicium fieri Corneliæ non debet.

D.9.2.23.10 Hæc actio adversus confitentem competit in simplum, adversus negantem in duplum.

D.9.2.23.11 Si quis hominem vivum falso confiteatur occidisse et postea paratus sit ostendere hominem vivum esse, Iulianus scribit cessare Aquiliam, quamvis confessus sit se occidisse: hoc enim solum remittere actori confessoriam actionem, ne necesse habeat docere eum occidisse: ceterum occisum esse hominem a quocumque oportet.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑