Digesta Iustiniani 9.2.22
inscriptio Paulus libro vicensimo secundo ad edictum
D.9.2.22pr. Proinde si servum occidisti, quem sub poena tradendum promisi, utilitas venit in hoc iudicium.
D.9.2.22.1 Item causæ corpori cohærentes æstimantur, si quis ex comoedis aut symphoniacis aut gemellis aut quadriga aut ex pari mularum unum vel unam occiderit: non solum enim perempti corporis æstimatio facienda est, sed et eius ratio haberi debet, quo cetera corpora depretiata sunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
