Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 9.2.2

AD LEGEM AQUILIAM

inscriptio Gaius libro septimo ad edictum

D.9.2.2pr. Lege Aquilia capite primo cavetur: ‘ut qui servum servamve alienum alienamve quadrupedem vel pecudem iniuria occiderit, quanti id in eo anno plurimi fuit, tantum æs dare domino damnas esto’:

D.9.2.2.1 et infra deinde cavetur, ut adversus infitiantem in duplum actio esset.

D.9.2.2.2 Ut igitur apparet, servis nostris exæquat quadrupedes, quæ pecudum numero sunt et gregatim habentur, veluti oves capræ boves equi muli asini․ sed an sues pecudum appellatione continentur, quæritur: et recte Labeoni placet contineri․ sed canis inter pecudes non est. longe magis bestiæ in eo numero non sunt, veluti ursi leones pantheræ․ elefanti autem et cameli quasi mixti sunt (nam et iumentorum operam præstant et natura eorum fera est) et ideo primo capite contineri eas oportet.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑