Digesta Iustiniani 9.1.1.3
inscriptio Ulpianus libro octavo decimo ad edictum
D.9.1.1pr. Si quadrupes pauperiem fecisse dicetur, actio ex lege duodecim tabularum descendit: quæ lex voluit aut dari id quod nocuit, id est id animal quod noxiam commisit, aut æstimationem noxiæ offerre.
D.9.1.1.1 Noxia autem est ipsum delictum.
D.9.1.1.2 Quæ actio ad omnes quadrupedes pertinet.
D.9.1.1.3 Ait prætor ‘pauperiem fecisse’․ pauperies est damnum sine iniuria facientis datum: nec enim potest animal iniuria fecisse, quod sensu caret.
D.9.1.1.4 Itaque, ut Servius scribit, tunc hæc actio locum habet, cum commota feritate nocuit quadrupes, puta si equus calcitrosus calce percusserit, aut bos cornu petere solitus petierit, aut mulæ propter nimiam ferociam: quod si propter loci iniquitatem aut propter culpam mulionis, aut si plus iusto onerata quadrupes in aliquem onus everterit, hæc actio cessabit damnique iniuriæ agetur.
D.9.1.1.5 Sed et si canis, cum duceretur ab aliquo, asperitate sua evaserit et alicui damnum dederit: si contineri firmius ab alio poterit vel si per eum locum induci non debuit, hæc actio cessabit et tenebitur qui canem tenebat.
D.9.1.1.6 Sed et si instigatu alterius fera damnum dederit, cessabit hæc actio.
D.9.1.1.7 Et generaliter hæc actio locum habet, quotiens contra naturam fera mota pauperiem dedit: ideoque si equus dolore concitatus calce petierit, cessare istam actionem, sed eum, qui equum percusserit aut vulneraverit, in factum magis quam lege Aquilia teneri, utique ideo, quia non ipse suo corpore damnum dedit․ at si, cum equum permulsisset quis vel palpatus esset, calce eum percusserit, erit actioni locus.
D.9.1.1.8 Et si alia quadrupes aliam concitavit, ut damnum daret, eius quæ concitavit nomine agendum erit.
D.9.1.1.9 Sive autem corpore suo pauperiem quadrupes dedit, sive per aliam rem, quam tetigit quadrupes, hæc actio locum habebit: ut puta si plaustro bos obtrivit aliquem vel alia re deiecta.
D.9.1.1.10 In bestiis autem propter naturalem feritatem hæc actio locum non habet: et ideo si ursus fugit et sic nocuit, non potest quondam dominus conveniri, quia desinit dominus esse, ubi fera evasit: et ideo et si eum occidi, meum corpus est.
D.9.1.1.11 Cum arietes vel boves commisissent et alter alterum occidit, Quintus Mucius distinxit, ut si quidem is perisset qui adgressus erat, cessaret actio, si is, qui non provocaverat, competeret actio. ‘quamobrem eum sibi aut noxam sarcire aut in noxam dedere oportere.’
D.9.1.1.12 Et cum etiam in quadrupedibus noxa caput sequitur, adversus dominum hæc actio datur, non cuius fuerit quadrupes, cum noceret, sed cuius nunc est.
D.9.1.1.13 Plane si ante litem contestatam decesserit animal, extincta erit actio.
D.9.1.1.14 Noxæ autem dedere est animal tradere vivum․ demum si commune plurium sit animal, adversus singulos erit in solidum noxalis actio, sicuti in homine.
D.9.1.1.15 Interdum autem dominus in hoc non convenietur, ut noxæ dedat, sed etiam in solidum, ut puta si in iure interrogatus, an sua quadrupes esset, responderit non esse suam: nam si constiterit esse eius, in solidum condemnabitur.
D.9.1.1.16 Si post litem contestatam ab alio sit animal occisum, quia domino legis Aquiliæ actio competit, ratio in iudicio habebitur legis Aquiliæ, quia dominus noxæ dedendæ facultatem amiserit: ergo ex iudicio proposito litis æstimationem offeret, nisi paratus fuerit actionem mandare adversus eum qui occidit.
D.9.1.1.17 Hanc actionem nemo dubitaverit heredi dari ceterisque successoribus: item adversus heredes ceterosque non iure successionis, sed eo iure, quo domini sint, competit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
