Digesta Iustiniani 8.6.12
inscriptio Celsus libro vicensimo tertio digestorum
D.8.6.12 Qui fundum alienum bona fide emit, itinere quod ei fundo debetur usus est: retinetur id ius itineris: atque etiam si precario aut vi deiecto domino possidet: fundus enim qualiter se habens ita, cum in suo habitu possessus est, ius non deperit, neque refert, iuste nec ne possideat, qui talem eum possidet․ quare fortius et si aqua per rivum sua sponte perfluxit, ius aquæ ducendæ retinetur․ quod et Sabino recte placet, ut apud Neratium libro quarto membranarum scriptum est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
