Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 8.5.9

SI SERVITUS VINDICETUR VEL AD ALIUM PERTINERE NEGETUR

inscriptio Paulus libro vicensimo primo ad edictum

D.8.5.9pr. Si eo loco, per quem mihi iter debetur, tu ædificaveris, possum intendere ius mihi esse ire agere: quod si probavero, inhibebo opus tuum․ item Iulianus scripsit, si vicinus in suo ædificando effecerit, ne stillicidium meum reciperet, posse me agere de iure meo, id est ius esse immittendi stillicidium, sicut in via diximus. sed si quidem nondum ædificavit, sive usum fructum sive viam habet, ius sibi esse ire agere vel frui intendere potest: quod si iam ædificavit dominus, is qui iter et actum habet adhuc potest intendere ius sibi esse, fructuarius autem non potest, quia amisit usum fructum: et ideo de dolo actionem dandam hoc casu Iulianus ait. contra si in itinere, quod per fundum tibi debeo, ædifices, recte intendam ius tibi non esse ædificare vel ædificatum habere, quemadmodum si in area mea quid ædifices.

D.8.5.9.1 Qui latiore via vel angustiore usus est, retinet servitutem, sicuti qui aqua, ex qua ius habet utendi, alia mixta usus est, retinet ius suum.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑