Digesta Iustiniani 8.5.8.5
inscriptio Ulpianus libro septimo decimo ad edictum
D.8.5.8pr. Sicut autem refectio parietis ad vicinum pertinet, ita fultura ædificiorum vicini cui servitus debetur, quamdiu paries reficitur, ad inferiorem vicinum non debet pertinere: nam si non vult superior fulcire, deponat, et restituet, cum paries fuerit restitutus․ et hic quoque sicut in ceteris servitutibus actio contraria dabitur, hoc est ius tibi non esse me cogere.
D.8.5.8.1 Competit mihi actio adversus eum, qui cessit mihi talem servitutem, ut in parietem eius tigna inmittere mihi liceat supraque ea tigna verbi gratia porticum ambulatoriam facere superque eum parietem columnas structiles imponere, quæ tectum porticus ambulatoriæ sustineant.
D.8.5.8.2 Distant autem hæ actiones inter se, quod superior quidem locum habet etiam ad compellendum vicinum reficere parietem meum, hæc vero locum habet ad hoc solum, ut tigna suscipiat, quod non est contra genera servitutium.
D.8.5.8.3 Sed si quæritur, quis possessoris, quis petitoris partes sustineat, sciendum est possessoris partes sustinere, si quidem tigna immissa sint, eum, qui servitutem sibi deberi ait, si vero non sunt immissa, eum qui negat.
D.8.5.8.4 Et si quidem is optinuerit, qui servitutem sibi defendit, non debet ei servitus cedi, sive recte pronuntiatum est, quia habet, sive perperam, quia per sententiam non debet servitus constitui, sed quæ est declarari․ plane si non utendo amisit dolo malo domini ædium post litem contestatam, restitui ei oportet, quemadmodum placet in domino ædium.
D.8.5.8.5 Aristo Cerellio Vitali respondit non putare se ex taberna casiaria fumum in superiora ædificia iure immitti posse, nisi ei rei servitutem talem admittit․ idemque ait: et ex superiore in inferiora non aquam, non quid aliud immitti licet: in suo enim alii hactenus facere licet, quatenus nihil in alienum immittat, fumi autem sicut aquæ esse immissionem: posse igitur superiorem cum inferiore agere ius illi non esse id ita facere․ Alfenum denique scribere ait posse ita agi ius illi non esse in suo lapidem cædere, ut in meum fundum fragmenta cadant․ dicit igitur Aristo eum, qui tabernam casiariam a Minturnensibus conduxit, a superiore prohiberi posse fumum immittere, sed Minturnenses ei ex conducto teneri: agique sic posse dicit cum eo, qui eum fumum immittat, ius ei non esse fumum immittere․ ergo per contrarium agi poterit ius esse fumum immittere: quod et ipsum videtur Aristo probare․ sed et interdictum uti possidetis poterit locum habere, si quis prohibeatur, qualiter velit, suo uti.
D.8.5.8.6 Apud Pomponium dubitatur libro quadragensimo primo lectionum, an quis possit ita agere licere fumum non gravem, puta ex foco, in suo facere aut non licere․ et ait magis non posse agi, sicut agi non potest ius esse in suo ignem facere aut sedere aut lavare.
D.8.5.8.7 Idem in diversum probat: nam et in balineis, inquit, vaporibus cum Quintilla cuniculum pergentem in Ursi Iuli instruxisset, placuit potuisse tales servitutes imponi.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
