Digesta Iustiniani 8.5.6
inscriptio Ulpianus libro septimo decimo ad edictum
D.8.5.6pr. Et si forte qui medius est, quia servitutem non debebat, altius extulerit ædificia sua, ut iam ego non videar luminibus tuis obstaturus, si ædificavero, frustra intendes ius mihi non esse ita ædificatum habere invito te: sed si intra tempus statutum rursus deposuerit ædificium suum vicinus, renascetur tibi vindicatio.
D.8.5.6.1 Sciendum tamen in his servitutibus possessorem esse eum iuris et petitorem․ et si forte non habeam ædificatum altius in meo, adversarius meus possessor est: nam cum nihil sit innovatum, ille possidet et ædificantem me prohibere potest et civili actione et interdicto quod vi aut clam: idem et si lapilli iactu impedierit. sed et si patiente eo ædificavero, ego possessor ero effectus.
D.8.5.6.2 Etiam de servitute, quæ oneris ferendi causa imposita erit, actio nobis competit, ut et onera ferat et ædificia reficiat ad eum modum, qui servitute imposita comprehensus est․ et Gallus putat non posse ita servitutem imponi, ut quis facere aliquid cogeretur, sed ne me facere prohiberet: nam in omnibus servitutibus refectio ad eum pertinet, qui sibi servitutem adserit, non ad eum, cuius res servit. sed evaluit Servi sententia, in proposita specie ut possit quis defendere ius sibi esse cogere adversarium reficere parietem ad onera sua sustinenda․ Labeo autem hanc servitutem non hominem debere, sed rem, denique licere domino rem derelinquere scribit.
D.8.5.6.3 Hæc autem actio in rem magis est quam in personam et non alii competit quam domino ædium et adversus dominum, sicuti ceterarum servitutium intentio.
D.8.5.6.4 Si ædes plurium dominorum sint, an in solidum agatur, Papinianus libro tertio quæstionum tractat: et ait singulos dominos in solidum agere, sicuti de ceteris servitutibus excepto usu fructu․ sed non idem respondendum inquit, si communes ædes essent, quæ onera vicini sustinerent.
D.8.5.6.5 Modus autem refectionis in hac actione ad eum modum pertinet, qui in servitute imposita continetur: forte ut reficiat lapide quadrato vel lapide structili vel quovis alio opere, quod in servitute dictum est.
D.8.5.6.6 Veniunt et fructus in hac actione, id est commodum quod haberet, si onera ædium eius vicinus sustineret.
D.8.5.6.7 Parietem autem meliorem quidem, quam in servitute impositum est, facere licet: deteriorem si facit, aut per hanc actionem aut per operis novi nuntiationem prohibetur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
