Digesta Iustiniani 8.5.20
inscriptio Scævola libro quarto digestorum
D.8.5.20pr. Testatrix fundo, quem legaverat, casas iunctas habuit: quæsitum est, si hæ fundo legato non cederent eumque legatarius vindicasset, an iste fundus aliquam servitutem casis deberet aut, si ex fideicommissi causa cum sibi dari legatarius desideraret, heredes servitutem aliquam casis excipere deberent․ respondit deberi.
D.8.5.20.1 Plures ex municipibus, qui diversa prædia possidebant, saltum communem, ut ius compascendi haberent, mercati sunt idque etiam a successoribus eorum est observatum: sed nonnulli ex his, qui hoc ius habebant, prædia sua illa propria venum dederunt․ quæro, an in venditione etiam ius illud secutum sit prædia, cum eius voluntatis venditores fuerint, ut et hoc alienarent․ respondit id observandum, quod actum inter contrahentes esset: sed si voluntas contrahentium manifesta non sit, et hoc ius ad emptores transire․ item quæro, an, cum pars illorum propriorum fundorum legato ad aliquem transmissa sit, aliquid iuris secum huius compascui traxerit․ respondit, cum id quoque ius fundi, qui legatus esset, videretur, id quoque cessurum legatario.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
