Digesta Iustiniani 8.4.7
inscriptio Paulus libro quinto ad Sabinum
D.8.4.7pr. In tradendis unis ædibus ab eo, qui binas habet, species servitutis exprimenda est, ne, si generaliter servire dictum erit, aut nihil valeat, quia incertum sit, quæ servitus excepta sit, aut omnis servitus imponi debeat.
D.8.4.7.1 Interpositis quoque alienis ædibus imponi potest, veluti ut altius tollere vel non tollere liceat vel etiam si iter debeatur, ut ita convalescat, si mediis ædibus servitus postea imposita fuerit: sicuti per plurium prædia servitus imponi etiam diversis temporibus potest․ quamquam dici potest, si tria prædia continua habeam et extremum tibi tradam, vel tuo vel meis prædiis servitutem adquiri posse: si vero extremo, quod retineam, quia et medium meum sit, servitutem consistere, sed si rursus aut id, cui adquisita sit servitus, aut medium alienavero, interpellari eam, donec medio prædio servitus imponatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
